라틴어 문장 검색

discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 3:2)
ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:2)
Et posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me hercule quam me hercules.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:18)
Iam inquit ille quadrigae meae decu currerunt, ex quo podagricus factus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:6)
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:19)
Temptant in armis se duces, ceu ubi solet nodo remissus Thessali quadrupes iugi cervicem et altas quatere ad excursum iubas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:30)
hanc saepius ossa musculi nervi, illam tori quidam et quasi iubae decent;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:1)
Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, Incipe pollicitis addere facta tuis, Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis Ipsa per admissas concute lora iubas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1626)
Constitit ut primum concessas sensit habenas Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 414)
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras Venit et in viridi garrula sedit humo, Terque bovis niveae petulanti pectora rostro Fodit et albentis abstulit ore iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 510)
ebrius, ecce, senex pando Silenus asello vix sedet, et pressas continet ante iubas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:378)
quadrupedes inter rapidi certamina cursus depexaeque iubae plausaque colla iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:447)
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae sanguine respersis prosiluisse iubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권289)
"cur huic genus acre leonum praebent insolitas ad iuga curva iubas?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권140)
"illa dies, Libycis qua Caesar in oris perfida magnanimi contudit arma Iubae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권259)

SEARCH

MENU NAVIGATION