라틴어 문장 검색

ergo haut difficile est perituram arcessere summam lancibus oppositis vel matris imagine fracta, et quadringentis nummis condire gulosum fictile;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI7)
misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis, haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, sume duos equites, fac tertia quadringenta si nondum inplevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec divitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius paruit imperiis uxorem occidere iussus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV116)
Prima aetas sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 5:2)
Nobis quadringentae amplius naves, ducentae minus hostium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 5:1)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)
Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare, et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies conponatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:2)
º octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo, conputabant dies, alternisque annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque intercalantes expensabant intercala­tionibus quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 12:2)
Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 13:2)
eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:2)
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae, Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII3)
'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV1)
Quam non sensuro dare quadringenta caballo, Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV9)
'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVIII3)
Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CII1)
Cum fieret tristis solvendis auctio nummis, Haec quadringentis milibus empta fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXV Securicula1)

SEARCH

MENU NAVIGATION