라틴어 문장 검색

Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius capite multata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 2:2)
si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 5:3)
Nobis quadringentae amplius naves, ducentae minus hostium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 5:1)
Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 9:1)
Id Graeci fecerunt, quoniam erat operosum atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:1)
Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare, et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies conponatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:2)
eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:2)
'Septem milia debeo Secundo, Phoebo quattuor, undecim Phileto, Et quadrans mihi nullus est in arca.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV2)
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae, Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIII3)
'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV1)
Quam non sensuro dare quadringenta caballo, Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV9)
'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVIII3)
Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CII1)
Cum fieret tristis solvendis auctio nummis, Haec quadringentis milibus empta fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXV Securicula1)
postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr21)

SEARCH

MENU NAVIGATION