라틴어 문장 검색

quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuae fidei potestatique senatus populusque Romanus commisit et credidit diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 2:1)
quapropter, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuam de libertate mea pristina, sed etiam adaugebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 3:1)
quapropter vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:5)
quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:1)
quapropter hoc maneat in causa, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 2:3)
quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:3)
quapropter, iudices, vestrum est deligere quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, diligentia, consilio, auctoritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:1)
Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:7)
Quapropter aufer frivolam insolentiam;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.8)
Quapropter apibus fructum restituo suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.11)
Quapropter inter desertiores vexatioresque pauperes nostra annumeratur oppressa vastataque terra, quae «congemiscit et comparturit» (Rom 8,22).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:4)
Quapropter “naturae corruptio cum cultura arte coniungitur quae humanum convictum fingit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:3)
Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret, unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:3)
Quapropter minime mirum debet videri, una cum proventibus petulanter praebitis, augeri in necessitudinibus inter personas altam maestamque displicentiam, aut noxiam solitudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:9)
Quapropter praestat ut congruentia, quam sanctus Franciscus Assisiensis una cum omnibus creaturis coluit, huius fracturae sanatio quaedam habita sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION