라틴어 문장 검색

alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 367:1)
lata est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha9)
eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 166:1)
Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha11)
bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati complerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 163:1)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
bina iugera agri acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 307:2)
censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 274:2)
his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 301:1)
in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 303:2)
qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 482:1)
militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 136:1)
et de agris militum eius decretum ut, quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 568:1)
terra Velitris trium iugerum spatio caverna ingenti desederat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 99:1)
quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION