라틴어 문장 검색

genus autem mearum ad te quidem litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 6:3)
nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 27 6:3)
M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec quod non venderet quicquam reliquerat maximaeque nobis traditus erat invidiae, neque Laterensis praetor postulante Pausania nobis patronis QVO EA PECVNIA PERVENISSET recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, repetundis eum postulavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 3:2)
non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 3:6)
mihi quidem permagnum videtur, praesertim si idem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter ascribito ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:5)
quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:6)
'domum suam istum non fere quisquam vocabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 3:10)
mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:6)
neque enim impune quisquam quod non licuit, adspexit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:5)
Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:9)
In summa non facile quemquam ex istis qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt, huic viro comparabis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 6:1)
non illic quisquam sollertius alter exprimit incessus vultumque sonumque loquendi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:2)
"da septuennem circiter puerum aut minus, qui sit favoris liber et non oderit quemquam nec ullum mentis in vitium cadat, periclitemur quid recens infantia dicat sequendum, quid novus sapiat vigor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1265)
MenalcasDe grege non ausim quicquam deponere tecum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON22)
Non illa quisquam me nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION