라틴어 문장 검색

Sed minime profecit tanta aquarum suffusio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:8)
Tankradus super his cum duce sumpto consilio, acquievit Turcorum precibus, et plurima munera byzantiorum, auri et argenti et ostri ab eis et Grosso Rustico suscipiens, terram minime post hac bello commovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:2)
Quapropter pars [0585D] exercitus Baldewini formidine concussa vitaeque diffisa, in silentio noctis fugam iniit, alii simulata infirmitate, minime se abhinc sequi posse asserebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:5)
Qui vero dubitant, et formidolosi sunt, de [0586A] loco mecum pedem non moventes, quo tutum illis videtur, revertantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:11)
Qui necem eorum intelligentes, quoniam nullus ad eos ultra rediret, minime exire ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:9)
sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:3)
Qui minime de omnibus sibi illatis calumniis valens excusari, et praecipue de sacrilegio ligni sanctae crucis, de qua partem minuit ac dispersit, suspensus est a divino officio, dataeque sunt ei adhuc induciae, si forte aliquam excusationem posset reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:3)
Unde enim vobis, ut oblationes et munera fidelium tam libere et potenter a Dominico sepulcro tollatis, in cibos delicatos componatis, et minime fidelium necessitati subveniatis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:5)
Sed responderunt unanimiter se minime brachium maris transituros, donec ampliores vires tam Francorum quam Alemannorum obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:2)
Sed praedicti principes astuti, et in responsis moderati ac diserti, molestiam animi imperatoris omnibus modis lenire tentabant, primum se cum juramento excusantes, quod minime sua voluntate aut consensu haec mala sint acta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:7)
Engelradus pariter de eadem patria, Dudo miles egregius, Arnoldus, filius villici, Walterus de Castelens, et plurimi potentissimi [0618A] milites, quibus equorum cursus minime prodesse poterat, eisdem carnificibus obviam facti, sagittis occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:5)
quae minime reperta est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:10)
Verum Turcopoli, viri perfidi, minime illi fidem servaverunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:4)
sed et omnia loca circumquaque illis subdita vastare minime pepercerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:2)
Sed minime hoc tempore auxilium ferentibus Tankrado, Reymundo, Baldewino de Burg, eo quod [0630C] nimium remoti essent, Sarraceni ab Ascalone venientes, obsidionem circa Japhet iteraverunt, donec quindecim dies evoluti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION