라틴어 문장 검색

non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
Sapienter igitur illi veteres iusto quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora diu tenet desiderium', sicut ait Ennius, 'post optimi regis obitum';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:9)
qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino) - is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:2)
Et ut advertatis animum, quam sapienter iam reges hoc nostri viderint, tribuenda quaedam esse populo (multa enim nobis de eo genere dicenda sunt), ne insignibus quidem regiis Tullus nisi iussu populi est ausus uti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:3)
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:3)
maiores nostros et probavisse maxime et retinuisse sapientissime iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 102:3)
Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:1)
Quocirca permirum mihi videri solet, quae sit tanta doc Cic.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 12:2)
Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:1)
etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:1)
quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:1)
quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:4)
Quocirca bene apud maiores nostros senatus tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 133:2)
quocirca Iunonem illam appellatam Monetam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 146:8)
sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 152:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION