라틴어 문장 검색

Ut quondam celeri stilo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 6:1)
Ibi cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 33장2)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
acceptum reddit thalamum natoque reponit, quod dederat genitor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:194)
praesidium legum genitorque vocatur principis et famulum dignatur regia patrem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:43)
gens una fuere tot quondam populi, priscum cognomen et unum appellata Phryges;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:150)
acer in absentes, linguae iactator, abundans corporis exiguusque animi, doctissimus artis quondam lanificae, moderator pectinis unci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:223)
sic me ludibrium famulis risumque relinquis dux quondam rectorque meus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:301)
armato quondam populo patrumque vigebam conciliis;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:34)
hoc damnis, genitor, Cannensibus emi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:49)
genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)
invito genitore, vide, civile calebat discidium;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:153)
"iussis, genitor, parebitur ultro.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:210)
bis noster ad Alpes alterius genitor defensum regna cucurrit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:252)
nostri quondam qui militis auro adgressus temptare fidem, desertus ab omni gente sua manibusque redit truncatus et armis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION