라틴어 문장 검색

In quibus frequentissimis irruptionibus quot millia paganae expeditionis occisa perierunt, nisi soli Deo, incognitum est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:8)
Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:1)
si vero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est prior fasces sumit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 7:1)
in qua re non id solum animadverti debere dicit quod quater septenis, id est octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes per quos progressus est numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti, quot dies sunt curriculi lunaris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 7:3)
quia sunt totidem mea;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 3:5)
quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , II2)
Versus totidem Enniani hi sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 4:2)
PLUTARCHUS in librorum quos Περι` Ψυχῆσ inscripsit primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, virgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea civitate erant repente sine ulla evidenti causa voluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, X 2:1)
Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 1:1)
atque ibi, quot significationes capiat contio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 1:2)
Ita ut res esset plane stupenda videre quot imbres aurei in regis thesauros simul descenderint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:6)
quia quot philosophiae receptae aut inventae sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quae mundos effecerunt fictitios et scenicos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:3)
Qui quidem processus quadruplex est, et vitia ejus totidem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:6)
quot enim fuerint errorum impedimenta in praeterito, tot sunt spei argumenta in futurum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:15)
ac deinde, post negativas tot quot sufficiunt, super affirmativas concludere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION