라틴어 문장 검색

sed ad senatum litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus, verum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumitatem rei publicae magna cura haberi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장8)
Inlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius et promissa Caeselli Bassi, qui origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed rudi et antiquo pondere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장1)
Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc illi famam circumdederunt, non quia tanti fuerit rei publicae malos ferre cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent, sed, ut subinde admoneo, quaestionis meminerimus sciamusque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis temporibus existit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 6:2)
Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium, multa simul extimulabant, luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem invidia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장1)
Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa , quod postea creditum est, insidiis et simulatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장1)
primani quintanique turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장3)
Divoduri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati ab excidio civitatis temperavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장2)
inritaverant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens olim armis virisque, mox memoria nominis clara, de caede Galbae ignari et Vitellii imperium abnuentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장2)
Otho, quamquam turbidis rebus et diversis militum animis, cum optimus quisque remedium praesentis licentiae posceret, vulgus et plures seditionibus et ambitioso imperio laeti per turbas et raptus facilius ad civile bellum impellerentur, simul reputans non posse principatum scelere quaesitum subita modestia et prisca gravitate retineri, sed discrimine urbis et periculo senatus anxius, postremo ita disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장1)
ipse postremo Spurinna, non tam culpam exprobrans quam rationem ostendens, relictis exploratoribus ceteros Placentiam reduxit minus turbidos et imperia accipientis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장5)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
Igitur nuntio adlato pulsam Trevirorum alam Tungrosque a classe Othonis et Narbonensem Galliam circumiri, simul cura socios tuendi et militari astu cohortis turbidas ac, si una forent, praevalidas dispergendi, partem Batavorum ire in subsidium iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장1)
eadem illos deum ira, eadem hominum rabies, eaedem scelerum causae in discordiam egere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장9)
eo suffragio turbidissimus quisque delecti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장5)
et ni dato a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies usque in exitium temerasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION