라틴어 문장 검색

prima syllaba naturaliter longa est, licet 'natare' 'na' brevis sit in eadem significatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1188)
nam cum 'tot' naturaliter brevis sit, 'totus' producitur, 'quotus' vero secundum originem suam brevis remanet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1859)
eoas 'e' naturaliter longa est, fit tamen brevis interdum cum eam vocalis sequitur, ut primo surgebat Eoo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4891)
quod autem plerumque prima syllaba brevis invenitur, ut hoc loco, cum sit naturaliter longa, Graecae rationis est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5355)
nam detractio fit υ litterae et ο remanet brevis, quo modo οὔρεά τε σκιόεντα pro ὄρεα, ποίησον pro πόησον. et hoc, quia aut ω est naturaliter longa, aut ου diphthongus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5356)
eodem 'o' naturaliter longa est, sed si corripiatur metri est, ut steteruntque comae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5754)
nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6072)
nam celum dicitur ferrum ipsum unde operantur argentarii, quod producitur naturaliter, sed in derivatione mutatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6404)
nec enim potuit dicere 'meminere'. et in his quae corrupta sunt naturaliter, ut 'odi' 'novi' 'memini' et omnia, tempora quae inveniuntur et suo et aliorum funguntur officio, ut 'memini' praeteritum est, legimus tamen et memini videre, quo aequior sum Pamphilo et memini me turribus altis Corycium vidisse senem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 122)
visus adesse bene 'visus', quia somnia videntur tantum, non sunt naturaliter vera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2711)
notandum sane, quod, cum 'Eous' 'e' naturaliter longum habeat, metri necessitate correptum est propter sequentem vocalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4173)
tremere omnia in consequentibus quid sit 'omnia' docuit dicendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 901)
attollere visa naturaliter dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2051)
sus naturaliter longa est, licet in genetivo corripiatur, ut 'bos' 'pes' 'res' 'spes'. de hac autem sue alii dicunt secundum Vergilium quod in Italia inventa sit, alii, quod secum eam more navigantum Troiani portaverint et oraculo cognoverint ibi esse condendam civitatem, ubi sus illa post fugam fuisset inventa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3901)
saxis lilybeia caecis vere dixit, nam litus Lilybetanum naturaliter saxis, quasi de industria constrictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7061)

SEARCH

MENU NAVIGATION