라틴어 문장 검색

Dens autem scaber, qua parte niger est, radendus est, illinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera myrrhae sit adjecta:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:1)
deinde, si inguen incidendum est, idque jam pube contegitur, ante radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 1:9)
aut radere, donec jam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:2)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, integrum id sit, quod relinquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:5)
Deinde, sive os sive rasa est, nitro bene trito respergenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:6)
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:8)
Qui radit haec, audacter imprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid, et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:1)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
raptos contentus in armis delibasse cibos madidoque oneratus amictu algentem pulsabat equum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:132)
nullo cum strepitu madidis infecta favillis despumat niveum fistula cana salem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus27)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)
inlustret circum sonipes, quicumque superbo perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat stagna Tagi madidoque iubas adspergitur auro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:152)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)

SEARCH

MENU NAVIGATION