라틴어 문장 검색

Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장3)
Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex silvis.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장1)
Rarius sed aliquando morbus quoque ipse novus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium146)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium154)
Rarus corpus excitat, frequens solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장15)
Si adsidua fatigatio urguet, in vicem modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장28)
Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장4)
Ego autem medicamentorum dari potiones et alvum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장14)
Facile est enim dies vel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro vident:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장49)
uti cibo serius sunt rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malva, vel iure etiam concharum musculorumve aut lucustarum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장62)
Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장122)
Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio vomitum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장90)
Balneum rarum esse debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장17)
26 Attonitos quoque raro videmus, quorum et corpus et mens stupet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 26장1)
ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt, sed raro tamen ad sanitatem perveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION