라틴어 문장 검색

nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum adversaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장3)
qui amotis stipatoribus, ut sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fratrem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장5)
pulsus haud multo post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque, Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장11)
Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장1)
ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장7)
quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei publicae eorum et patriae reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장13)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
is velut propria ad negotia digrediens et per speciem officii manum complexus pulsum venarum attigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장7)
ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장2)
igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando metu ad munia fori digrediuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장2)
sed Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장9)
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장7)
servarent sane receptus gregibus inter hominum famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장4)
barbari, pro ingenio quisque, alii preces offerre, quidam deserere vicos et in avia digredi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장2)
quod ubi cognitum reo seque et libertum pari sorte componi, Formianos in agros digreditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION