라틴어 문장 검색

sed nutanti soror utraque uires Suppeditat, firmatque gradum, gressusque recidit Pondus, et extenuans penam fastidia tollit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:5)
Qualiter ergo malum superet morbumque recidat, Putrida membra secet, ne pars sincera trahatur, Occurrat uicio, ne totum diruat orbem, Vix cognoscit adhuc, sed tandem freta sororum Colloquio, meliore uia procedit, in istud Consilium ueniens, ut totum uiribus unum Cudat opus, per quod proprio succurat honori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:6)
Diuidit a toto, diuisaque rursus in unum Colligit in summa commiscens, dumque futurum Sic prelibat opus, humani corporis aptat Materiam, signans operis uexilla futuri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:4)
Hic fex humorum fecem deponit et omnes Ingenitos mores melius morata recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:8)
Ne cultu nimium crinis lasciuus adequet Femineos luxus sexusque recidat honorem, Aut nimis incomptus iaceat, scalore profundo Degener et iuuenem proprii neglectus honoris Philosophum nimis esse probet, tenet inter utrumque Illa modum proprioque locat de more capillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:9)
Tunc animi uires et totum robur in unum Colligit et Marti se totum deuouet ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:8)
Sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arena, Sed bene diuicias fundit sine spe redeundi, Telorum nemus ense secat siluamque recidit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:4)
Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum evolverem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:3)
Generosa possessio, quae sparsa colligitur, erogata revertitur, publicata suscipit incrementum!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:32)
Ex opposito, veritati falsitas inimicans stabat attentior, cujus facies turpitudinis nubilata fuligine, nulla in se naturae munera fatebatur, sed senectus faciem rugarum vallibus submittens, eam universaliter implicans collegerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:6)
«Rex Hungariae, collecto exercitu universi regni sui, in ultionem suorum ad vos descensurus est, de quibus ne unum quidem certum est ab armis illius evadere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:4)
et tandem in unum collecto robore suorum, repente portam aperientes, egressi viriliter machinam assiliunt, custodibus subito instant et expugnant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:4)
Hic suo in unum collecto exercitu, viam juxta onera curruum et sarcinas jumentorum et camelorum diebus multis morabatur, donec terram et civitatem Rohas ingressus est, ubi per aliquot dies remoratus, pernoctavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:5)
Unde colligendum est quod, Deo et Domino nostro Jesu operante, virtus illius, divinitus sibi timore immisso, elanguit, et corda suorum fremuerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:9)
ecce in castra tua tuorumque Galli diffusi spolia auferunt, et res universas colligunt, et ecce sine mora ad te perventuri sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION