라틴어 문장 검색

inpune ergo mihi recitaverit ille togatas, hic elegos?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I3)
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saevae urbis et Augusto recitantes mense poetas?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III3)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)
verum est, credite me vobis folium recitare Sibyllae, si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen nec per conventus et cuncta per oppida curvis unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, tum licet a Pico numeres genus, altaque si te nomina delectant, omnem Titanida pugnam inter maiores ipsumque Promethea ponas,. de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII53)
Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:1)
Tuditanus refert libro tertio Magistratuum Decemviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:1)
Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est, et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:2)
decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:4)
uti decemviri, quo magis instruerentur de ludis Apollini agundis reque divina recte facienda, libros Sibyllinos adirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:2)
Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:4)
Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 11:1)
Octavius, qui natu nobilis videbatur, Ciceroni recitanti ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 7:1)
Fama refert nostros te, Fidentine, libellos Non aliter populo quam recitare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXIX1)
Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVIII1)
Sed male cum recitas, incipit esse tuus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION