라틴어 문장 검색

late cruentat arva et inrisum caput scopulis resultat;
(세네카, 파이드라 15:41)
sic reclusuri estis maria?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 2:3)
recludunt iuga Sarmatis,
(세네카, Thyestes 384:1)
recludo ferro pectus et Achillis tui
(세네카, Troades 1030:1)
prata cruentantur Zethi, victorque canebat paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1528)
Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1912)
Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit et mea peruersa sauciat ora manu, imponitque notam collo morsuque cruentat, praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 838)
Cum iam pro meritis tuis pararem, Consenti, columen decusque morum, vestrae laudibus hospitalitatis cantum impendere pauperis cicutae, ultro in carmina tu tubam recludens converso ordine versibus citasti suetum ludere sic magis sodalem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium1)
quod et exitus prodidit novus celer acerbus, quem cruentavit Fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum ut scorpios ultima sui parte percussit, dicere solebat vir litteratus atque ob ingenii merita quaes- torius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentis, ore se ex eius frequenter audisse, cum perosus pondus imperii veterem securitatem desideraret:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 5:3)
remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
"o nimium Phoebi tripodumque oblite tuorum, Thestoride, quando ora deo possessa movebis iustius aut quianam Parcarum occulta recludis 3?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권196)
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro ipse cruentavit maculis lucentibus Attis, quasque Tyrus niveas secat et Sidonia rupes, vix locus Eurotae, viridis cum regula longo Synnada distinctu variat, non limina cessant, effulgent camerae, vario fastigia vitro in species animosque nitent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci26)
"quo tu, Melior dilecte, recluso numquam solus eras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem12)
seu pacis merito nemus reclusi felix Elysii tenes in oris, quo Pharsalica turba congregatio, et te nobile carmen insonantem Pompei comitantur et Catones, seu magna sacer et superbus umbra noscis Tartaron et procul noeentum audis verbera pallidumque visa matris lampade respicis Neronem, adsis lucidus et vocante Polla unum, quaeso, diem deos silentum exores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam39)
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo, nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma, vix oculis animoque fides, tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION