라틴어 문장 검색

namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei p. succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis res abuteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 1:2)
credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:1)
qui autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:2)
qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:3)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)
in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:3)
hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:6)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
Me, ut puto, hominem non ignotum, elegerunt ad hoc officium [legatum] petieruntque, ut se reconciliarem aliquando amicissimis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:1)
rogat ut me sibi reconcilient.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 8:2)
Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est, nec te gravari quod depoposcisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:1)
Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:2)
Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:3)
Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum talia deposcunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION