라틴어 문장 검색

Supplicantes his temporibus adeo mora et procrastinationibus cruciantur ut veracitas et candor, vel in negotiorum primitus recusando vel in successum eius qualemqualem animo simplici referendo, vel in gratiam non ultra quam par est captando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:7)
Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes.
(불가타 성경, 호세아서, 5장2)
Multa etiam sunt alia quae in hac descriptione utilia possint admirabiliaque perpendi, quae interim propter castigatam introducendi brevitatem ignota esse permittimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:15)
Pondus ferre recusant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 12:1)
Itaque bis miliens sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano solverent, nullo eorum recusante ac se eo demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.
(카이사르, 아프리카 전기 90:5)
qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et virtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non recusabant, ne quod suorum culpa detrimentum acceptum videretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:5)
Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat.
(카이사르, 내란기, 1권 3:2)
Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere.
(카이사르, 내란기, 1권 32:10)
sed, qui mitterentur, non reperiebantur, maximeque timoris causa pro se quisque id munus legationis recusabat.
(카이사르, 내란기, 1권 33:2)
Sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
(카이사르, 내란기, 1권 68:5)
Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant.
(카이사르, 내란기, 3권 25:3)
Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:2)
non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere essent progressae.
(카이사르, 내란기, 3권 45:10)
Non illi hordeum cum daretur, non legumina recusabant;
(카이사르, 내란기, 3권 47:9)
Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 57:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION