라틴어 문장 검색

Ibi omnes Austreleudi Saxones venientes cum Hassione et dederunt obsides, iuxta quod placuit, et iuraverunt sacramenta, se fideles esse partibus supradicti domni Caroli regis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:2)
Similiter inde revertendo iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dederunt ibi obsides sicut Austrasii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:3)
et obsides dederunt sicut et illi alii Saxones.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:4)
Et tunc obsidibus receptis et praeda multa adsumpta et per ter stragia Saxonum facta supradictus domnus Carolus rex ad propria reversus est auxiliante Domino in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:5)
Tunc nuntius veniens, qui dixit Saxones rebellatos et omnes obsides suos dulgtos et sacramenta rupta et Eresburgum castrum per mala ingenia et iniqua placita Francos exinde suadentes exiendo;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:1)
Et tunc domnus Carolus rex una cum Francis reaedificavit Eresburgum castrum denuo et alium castrum super Lippiam, ibique venientes Saxones una cum uxoribus et infantibus innumerabilis multitudo baptizati sunt et obsides, quantos iamdictus domnus rex eis quaesivit, dederunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:4)
Ibi obsides receptos de Ibin al Arabi et de Abutauro et de multis Sarracenis, Pampilona destructa, Hispani Wascones subiugatos, etiam et Nabarros, reversus in partibus Franciae.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:6)
reliqui, qui ultra Wisora fuerunt, cum se iunxisset domnus Carolus rex ad locum, qui dicitur Medofulli, ibi dederunt obsides et deinde sacramenta firmantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 779 74:5)
Et tunc consensit Tassilo dux Baioariorum, ut sumptos obsides a domno rege Carolo et tunc ad eius veniret praesentiam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:3)
Et coniugens se supradictus dux in praesentiam piissimi regis ad Wormatiam civitatem, ibi renovans sacramenta et dans duodecim obsides electos, ut omnia conservaret, quicquid domno Pippino regi iureiurando promiserat in causa supradicti domni Caroli regis vel fidelium suorum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:5)
qui et ipsi obsides recepti sunt in Carisiacum villa de manu Sinberti episcopi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:6)
Tunc domnus Carolus rex reversus est in Franciam et mittens ad supradictos Widochindum et Abbionem obsides per missum suum Amalwinum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:12)
qui cum recepissent obsides, illos secum deducentes et coniunxerunt se ad Attiniacum villa ad domnum regem Carolum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:13)
et offerens multa munera et alios obsides, ut petitionem eius obtemperasset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:10)
Tunc domnus ac gloriosus Carolus rex praespexit una cum sacerdotibus vel ceteris obtimatibus suis, ut non terra deleretur illa et episcopia vel monasteria non desertarentur, elegit XII obsides et tertium decimum filium supradicti ducis nomine Grimoaldum .
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION