라틴어 문장 검색

quorum cum matribus alii pretio redempti, alii vero pariter de collati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:12)
In his diebus sacerdotem praedictum a civibus urbis Ptolemaidis, quae est Acra, mille byzantiis redemptum, sine laesione membrorum dimisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:11)
Nos Jerusalem, civitatem sanctam et locum desiderati sepulcri sanguine nostro redemimus, et assidue pro [0600D] sanctorum defensione pondera laborum et bellorum portamus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:6)
Ceciderunt enim societatis eorum tria millia virorum pugnatorum in eodem praelio quo Christiani milites delictorum suorum pondere impediti, divino judicio traditi sunt incredulis viris et impiis ad puniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:6)
Sed nemine illis obviam facto, praedam boum oviumque Christianorum ante urbis moenia in pascuis repertam abduxerunt, ut vel hac occasione Christiani ab urbe egressi, et eos insequentes, ex hostili industria punirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:2)
quod si nollent, capitali sententia universos ibidem comminatus est punire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:12)
et nunc apud regem Corrozan, et universam gentem tuam, plurimum viluisti, exosus omnibus factus, eo quod Boemundum tam leviter redimi [0645B] permisisti, et consilium nostrum in hac conventione et redemptione vile et pro nihilo habuisti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:6)
Altera autem die exorta, Armenii cives ejusdem urbis, inito consilio cum universis, qui convenerant ad lamentandum tam illustrem principem, Tankradum loco ejus restituerunt, dum viderent, si Baldewinus redimi aut liberari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:4)
sed nequaquam in eis fides fuit aut veritas, aut aliqua voluntas virum redimendi, propter ambitionem civitatis et ejus tributorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:8)
Post haec celebratis octo diebus sancti Paschae ritu et honore Christianorum, Tankradus readunatis sociis et viribus, Femiam descendit, undique machinas et mangenas applicans, ut sic forte superata civitas in [0663D] manu sua, et non in manu Brodoan, redderetur, et cives cum traditore punirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:7)
Post haec in anno octavo reni regis Baldewini, [0669C] Gozelinus de Turbaysel, miles fidelissimus, Baldewinum de Burg, cujus dono pro militari obsequio terram et regionem obtinebat, de manu Geigremich, Turci potentissimi, centum millia byzantiorum dans redemit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 72:1)
Nec modo alio intendit, nisi ut machinae, jactus lapidum assultusque circa urbis moenia fierent, quousque Sarracenorum interiore virtute edomita, urbs reddita aperiretur, cives gladio punirentur, aut victi caperentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:8)
Ex Sarracenis alii decollati, alii innumerabili pretio redempti et laxati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:18)
Nam sperantes firmiterin Domino ab eo proteguntur et liberantur ab eo, nec confunduntur, necinfirmantur, et ab eo redimuntur et pascuntur eciam in divitiis eius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:3)
Et alibi, "Redimet Dominus animasservorum suorum, et non dereliquid omnes qui sperant in eo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 44:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION