라틴어 문장 검색

Imo post reditum eorum in patrias suas, per literas de rebus omnimodis scitu dignis eum frequenter certiorem faciebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:10)
nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem frigidi ad eam invitetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:10)
quae non reditus est, sed transmutatio repetita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:11)
Vectigalia et portoria immodica raro regis reditus adaugent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 11:3)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Cui raro rationes suas inspicere datur, eum quae computationi subiacent in certos reditus atque etiam sumptus vertere convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:14)
Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:2)
Interest etiam aliquos ex indigenis saepe in regionem unde colonia migravit mittere ubi viderent conditiones hominum suis multo praestantiores, idque sub reditu inter suos divulgent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:53)
Noveram ex proceribus Angliae quendam cui maximi reditus proveniebant e re rustica supra subditos caeteros quoscunque aetatis meae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:8)
Sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit se reditum solvat nimis gravem, ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potes si foenore sumptis negotietur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:7)
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장8)
Redituque suo singula gaudent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 35:1)
Deinde ipse Vergilium appellavit invitavitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemoravit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:3)
Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis vivos capit.
(카이사르, 아프리카 전기 95:3)
] 'qualem gentibus me praestiti, similem in civium deditione praestabo.'
(카이사르, 히스파니아 전기 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION