라틴어 문장 검색

"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)
itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:3)
Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:5)
Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:5)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
prudenter et acute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:4)
paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:5)
in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 3:2)
Erat oratione satis amplus, rem prudenter videbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:6)
Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:3)
Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 44:13)
aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:14)
ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:4)
et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION