라틴어 문장 검색

quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 176:2)
nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pavor in urbem compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 137:1)
nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 367:2)
et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 463:1)
id multo quam de navali victoria laetius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in adventum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 377:1)
vacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 172:1)
id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 235:1)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION