라틴어 문장 검색

populatque veteres 'populo' 'munero' 'aucupo' 'lucto' dicebant, nos ad- dita 'r' littera pronuntiamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1852)
nam semen esum salicis dicitur infecunditatem mulieribus gignere, et supra ait "et glauca canentia fronde salicta". laeta et fortia quasi hoc in ipsis genus est fecun- ditatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 483)
per hoc intellegendum, primus puta et inutiles palos sub tecta referto, pro qui- bus novos posueris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4085)
vocat ingenti c. c. hortantur nos ad scribendum illi montes, qui animalibus sunt referti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 431)
si quis est qui sciat, ista loca qualia tunc fuerint, cum pecoribus erant referta, nunc quoque ea vacantia videat, licet plurimum a pestilentia fluxerit tempus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4742)
"His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:8)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:10)
orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo - significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem - , Origines vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:2)
quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:3)
Talibus exemplis non fictae solum fabulae, verum etiam historiae refertae sunt, et quidem maxime nostrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 86:1)
quod et orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo Antiochus Posidonius, a quibus instituti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:4)
Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)
Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:1)
Nec vero scaena solum referta est his sceleribus sed multo vita communis paene maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION