라틴어 문장 검색

et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 84:1)
neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 111:1)
an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 139:1)
a qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 201:2)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 3:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 217:1)
id autem, quod erit ab dictum, quomodo refutari debeat, intuendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 303:2)
et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 310:3)
nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, , quae nostris opponuntur refutanda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 341:2)
In his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:1)
aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:3)
neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:4)
cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION