라틴어 문장 검색

Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장4)
Milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장4)
Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius summovebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장2)
o quantum mutata tuo fortuna regressu!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:162)
heu fulvas animo transgressa leaenas!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:43)
Non ergo est exiguarum frugum causa terrae vetustas, si modo, cum semel invasit senectus, regressum non habet nec revirescere aut repubescere potest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 4:1)
et Drusus non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장8)
Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장1)
excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per quos exercitui regressus, insedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장6)
atque illum in regressu sacra Samothracum visere nitentem obvii aquilones depulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장4)
regressusque et pro muris, modo semet adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis vocans, seditionem coeptabat, adeoque commoverat ut signifer legionis sextae signum ad eum transtulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장2)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur ut remotos populos concirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장8)
Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장1)
nec, ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis veteris provinciae componit, sed ut in limine belli dispositis castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto regressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION