라틴어 문장 검색

Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 11:1)
Nam in libro De Religionibus secundo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 6:1)
Equo Dialem flaminem vehi religio est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 4:1)
item religio est procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 5:1)
funus tamen exequi non est religio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 26:1)
Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 1:1)
QUAERI audio quid lex sit, quid plebisscitum, quid rogatio, quid privilegium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 2:1)
quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 5:2)
Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:2)
Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 11:1)
DESCRIPTUM definitumque est a Quinto Ennio in Annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Servili, viri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque veterum ac novorum scientia quantaque servandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad muniendas vitae molestias fomentis, levamentis, solacis amicum esse conveniat hominis genere et fortuna superioris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 2:1)
Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 30:2)
Tum Favorinus, religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae conprobata:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 13:1)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendaciumn prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiuvabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION