라틴어 문장 검색

quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:1)
Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac praeceptas reuerentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:1)
Octauio postea, cum per secreta Thraciae exercitum duceret, in Liberi patris luco barbara caerimonia de filio consulenti, idem affirmatum est a sacerdotibus, quod infuso super altaria mero tantum flammae emicuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti simile prouenisset ostentum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 5:2)
nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus quidem ac sacer;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:3)
ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:3)
Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 22장 1:1)
sacra etiam Isidis saepe in lintea religiosaque ueste propalam celebrasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:4)
at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:3)
"Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 2:5)
praejudicia etiam religiosa insigni patriae studio superabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.52)
et cum privatus esset, et cum magistratum summum gereret, de Dei optimi maximi providentia, semper cum metu religioso locutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.116)
Ne satis religiosa velis videri nec plus humilis, quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:23)
"Quae religiosior fuerit, unum exterit vestimentum et plenis areis pannos trahit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:32)
"Vidi nuper - nomina taceo, ne saturam putes - nobilissimam mulierum Romanarum in basilica beati Petri semiviris antecedentibus propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:36)
et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION