라틴어 문장 검색

piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire forum populumque iubebat, unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 634)
non huc Argoo contendit remige pinus neque inpudica Colchis intulit pedem, non huc Sidonii torserunt cornua nautae, laboriosa nec cohors Vlixei.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1621)
"saetosa duris exuere pellibus laboriosi remiges Vlixei volente Circa membra;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 175)
atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 347:1)
ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 280:1)
ut remiges sine gubernatore, sic sine imperatore nihil valere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:2)
Sed iam me sic ad omnia ista duravi, ut audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus modos dantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:2)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
in remigio ?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:8)
Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant sive proferas, non doctior videaris sed molestior.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 75:1)
Videbis hic inquietis et sine vento fluctuantibus aquis innare excedenti ter- restria magnitudine animalia, quaedam gravia et alieno se magisterio moventia, quaedam velocia et concitatis perniciora remigis, quaedam haurientia undas et magno praenavigantium periculo efflantia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:1)
stat pigro pelagus gurgite languidum, et cum Mors avidis pallida dentibus gentes innumeras manibus intulit, uno tot populi remige transeunt.
(세네카, Hercules Furens 8:19)
auditum quoque navita, inferni ratis aequoris nullo remigio venit.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:14)
non funesta violata manu remigis ante, mox et ferro lacerata diu saevi iacuit victima nati?
(세네카, 옥타비아 14:23)
Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION