라틴어 문장 검색

Aristobolum, quia renovabat imperium, in catenas dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 30:5)
Principio tellus habet in se corpora prima, unde mare inmensum volventes frigora fontes adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:3)
omnia perfunctus vitai praemia marces;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:13)
quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:20)
purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, non si Neptuni fluctu renovare operam des, non mare si totum velit eluere omnibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:5)
Requiro autem abs te id primum, interfuerisne convivio per conplusculos dies continua comitate renovato, eique sermoni quem praedicare in primis quemque apud omnes maximis ornare laudibus diceris?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 2:1)
et Φανεὸν, ἐπειδὴ φαίνεται νέος, quia sol cotidie renovat sese:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 34:2)
Infandum, regina, iuves renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 2:1)
Dum, quae gesserunt fortia, iactant, Et dum multa negant, quod solum fata petebant, Est miseris renovata fides, atque omne futurum Crevit amore nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:55)
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:8)
Sic, ubi, depastis submittere gramina campis Et renovare parans hibernas Apulus herbas, Igne fovet terras, simul et Garganus et arva Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:43)
Nam duo de tenera puerilia corpora turba, Sanguineam rastris quae renovabat humum, Saevos et infelix furiali dente peremit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV2)
Qualiter Assyrios renovant incendia nidos, Una decem quotiens saecula vixit avis, Taliter exuta est veterem nova Roma senectam Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VII1)
Attice, facundae renovas qui nomina gentis Nec sinis ingentem conticuisse domum, Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae, Te secreta quies, te sophos omnis amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII1)
Principium des, Iane, licet velocibus annis, Et renoves voltu saecula longa tuo, Te primum pia tura rogent, te vota salutent, Purpura te felix, te colat omnis honos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION