라틴어 문장 검색

atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio multam lege Aquilia [de iustitia] petivisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 4:1)
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:1)
in qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:3)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 3:2)
cui frequens aderam, quamquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique Philippo, cuius in testimonio contentio et vim accusatoris habebat et copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 1:4)
plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:6)
inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:8)
Id cum periculosum ipsi est, turn etiam sordidum ad famam, committere, ut accusator nominere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:7)
Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est, nulla antea cum fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:7)
nam et de pecuniis repetundis quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:2)
sed illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent adferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:12)
Quid in omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:2)
ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 283:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION