라틴어 문장 검색

sed tamen nisi incredibilis contentio, preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit xxxii cum lxx tulissent est omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:3)
ab aerario puto confectum esse dum absum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:8)
uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 3:2)
hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:2)
cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:3)
quorum causa iudicium de pecuniis repetundis est constitutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:2)
quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis sociorum causa constituta sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 1:3)
etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:1)
si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:5)
lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:9)
nūper quaestor aerāriī factus sum.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit35)
vīsne mē adiuvāre? vīsne scrība aerāriī fierī? officia nōn gravia sunt et satis pecūniae accipiēs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit36)
sī crās ad aerārium secundā hōrā vēneris, tē scrībam creābō.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit38)
mihi valdē placēbit tē in aerāriō adiuvāre.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit41)
postrīdiē prīmā lūce aerāriō adfuit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit44)

SEARCH

MENU NAVIGATION