라틴어 문장 검색

opturgescit enim subito pes, arripit acer saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, existit sacer ignis et urit corpore serpens quam cumque arripuit partem repitque per artus, ni mirum quia sunt multarum semina rerum et satis haec tellus morbi caelumque mali fert, unde queat vis immensi procrescere morbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:6)
varius concinnat id aeër. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, commovet atque aeër inimicus serpere coepit, ut nebula ac nubes paulatim repit et omne qua graditur conturbat et immutare coactat, fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:9)
Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:1)
Palluit attonitus sacris feralibus Aruns, Atque iram superum raptis quaesivit in extis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:51)
Talis et attonitam rapitur matrona per urbem, Vocibus his prodens urgentem pectora Phoebum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:26)
Sic funere primo Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum Conclamata iacent, nec mater crine soluto Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:12)
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro Adfixere solo, lacerasque in limine sacro Attonitae fudere comas, votisque vocari Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:17)
Sic fatur, et urbem Adtonitam terrore subit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:9)
Ipse situs putrique facit iam robore pallor Attonitos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:8)
hae nullo fixerunt robore terram, Sed per iter longum caussa repsere latenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:31)
stat lumine rapto Adtonitus, mortisque illas putat esse tenebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:51)
Tunc sic adtonitam venturaque fata paventem Rexit magnanima Vulteius voce cohortem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:37)
Caesaris adtonitam miscenda ad proelia mentem Ferre moras scelerum partes iussere relictae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:1)
Vix tantum infirma dolorem Cepit, et adtonito cessere e pectore sensus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:25)
Ne quid victoria ferro Deberet, pavor adtonitos confecerat hostes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION