라틴어 문장 검색

omnia percurrit naturae munia pronae, ut sursum Patris in gremium replicata reportet mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus, haec fore cum veterum cecinissent organa vatum, nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella experti, heroum tandem intelleximus orsa priscorum et viso patefacta oracula Christo, haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 375)
post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit, arduum tribunal alti victor ascendit Patris, inclytam caelo reportans passionis gloriam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae53)
at si generis memor ignis contagia pigra recuset, vehit hospita viscera secum, pariterque reportat ad astra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti7)
iam stantibus ille ministris cyathos et fercula liquit, studioque accinctus humandi fleto dedit ossa sepulcro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti16)
Praemia saltatrix poscit funebria virgo Iohannis caput, abscisum quod lance reportet incestae ad gremium matris;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis1)
Campus Acheldemach sceleris mercede nefandi venditus exequias recipit tumulosus humandas.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ager Sanguinis1)
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:7)
Multa inter sese vario sermone serebant, quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:3)
cum praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius ingentis ignota in veste reportat advenisse viros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:8)
Talibus Aeneadae donis dictisque Latini sublimes in equis redeunt pacemque reportant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:17)
Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:2)
Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:13)
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:38)
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:2)
Aeneas, ut fama fidem missique reportant exploratores, equitum levia improbus arma praemisit, quaterent campos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION