라틴어 문장 검색

eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 1:3)
nam cum regnum adfectaret, proditio, quo sola id adsequi poterat, timebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 5:2)
Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 34:1)
"Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:37)
Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 16:2)
Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data adserentem sibi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 15:3)
Hae conditiones, ita ab eo oblatae, partim acceptae, partim repudiatae erant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.44)
Conditiones istae, a Britannis demum oblatae, quae, si mature aut tempestive datae essent, pacem duas inter gentes procul dubio servassent, propere a Congressu populoque Americano sunt repudiatae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.52)
Sensu communi utens, munia omnia, ad quae ore uno cives eum vocabant, obire melius potuit, quam si, doctrina excultiore imbutus, populum Americanum risu quateret, res a communi usu plane abhorrentes affectando.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.74)
Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:7)
"Apud hos affectata sunt omnia:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:74)
omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaevus calescit amplexibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:6)
sic intellegamus, ut dominus quoque noster intellexit et interpretatus est sabbatum, aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus Iudaeorum aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est aut damnare., Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:20)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION