라틴어 문장 검색

ut facile agnoscas e levibus atque rutundis esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, at contra quae amara atque aspera cumque videntur, haec magis hamatis inter se nexa teneri proptereaque solere vias rescindere nostris sensibus introituque suo perrumpere corpus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:3)
nec radicitus evelli mala posse putandumst, quin proclivius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:10)
quod genus e thuris glaebis evellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius, sic animi atque animae naturam corpore toto extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:16)
Cuius ego ingressus vestigia dum rationes persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata foedere sint, in eo quam sit durare necessum nec validas valeant aevi rescindere leges, quo genere in primis animi natura reperta est nativo primum consistere corpore creta, nec posse incolumem magnum durare per aevum, sed simulacra solere in somnis fallere mentem, cernere cum videamur eum quem vita reliquit, quod super est, nunc huc rationis detulit ordo, ut mihi mortali consistere corpore mundum nativomque simul ratio reddunda sit esse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:1)
Hic et Aloidas geminos inmania vidi Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum Adgressi superisque Iovem detrudere regnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 18:1)
hic adgressos rescindere caelum dixisse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:4)
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus Aeris alternos angustat pulmo meatus, Rescissoque nocent suspiria dura palato.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:40)
Telaque confixis certant evellere membris, Exornantque deos, ac nudum pectore Martem Armis, Scaeva, tuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:89)
Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:29)
terebrare quidam aperire ac rescindere accipiunt, alii terebrare simpliciter accipiunt, quia adiecit temptare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 381)
tum pius Aeneas umeris rescindere vestem et notant quidam quod damnum quattuor navium vir fortis et rex inpatienter doleat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6851)
ut est illud schema Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres, ergo et superiores tres coniurati;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1038)
ideo autem 'desuper', quia Pallas ad evellendam hastam fuerat inclinatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3842)
ideo enim 'trunca', quod in evellendo praefracta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 95)
forcipe ferrum hic forcipem dixit quod Graeci ardiotheran dicunt, qua solent spicula vulneribus evelli:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4041)

SEARCH

MENU NAVIGATION