라틴어 문장 검색

id Sabino convenire ut imperium fratri reservaret, id Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장8)
Fabium illis Valentem, captivum et casibus dubiis reservatum, praegravem fuisse, nedum Primus ac Fuscus et specimen partium Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi licentiam habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장8)
sed gloria operis libertati reservata:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장8)
eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장3)
retinete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes nostri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장12)
pauci centurionum tribunorumque in Gallia geniti reservantur pignus societati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장9)
Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 1:1)
gladiatores notos, sicubi infestis spectatoribus dimicarent, ui rapiendos reseruandosque mandabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:1)
nam Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 3:2)
fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 2:1)
Tunc vero inpotentis fortunae species conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia Alexandro, quasi veteri domino, reservabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 26:1)
Sed haec suo quaeque tempori reserventur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 35:1)
Alios pе- dibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant et, cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 7:1)
iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 39:3)
Omnis namque potentia que post corruptionem unius actus non deperit, naturaliter reservatur in alium:
(단테 알리기에리, Epistolae 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION