라틴어 문장 검색

quod cum ei renuntiasset deambulanti cum virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papaverum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8186)
argivaque pubes et hoc ad generis, ut supra diximus, pertinet probationem, quod eum sequebantur Argivi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7943)
paciferaeque manu ramum praetendit olivae ne moram faceret in responsione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1161)
erant autem istae probationes, utrum aptum esset animal sacrificio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1733)
amoebaeum autem est, quotiens qui canunt, et aequali numero ver- suum utuntur, et ita se habet ipsa responsio, ut aut maius aut contrarium aliquid dicant, sicut sequentia indicabunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 285)
probatio autem opobalsami, ut dicit Plinius, haec est, si contra solem feratur et corruptum non sit, manum ferentis exurit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1192)
tale dabit specimen documentum, δεῖγμα, probationem talem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2411)
illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 53210)
"Eius viri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:2)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
"Nec avocanda, quod querens, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 2:4)
"Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:4)
Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:4)
Atqui hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:6)
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION