라틴어 문장 검색

Spatium patebat fidei ubi illuminare non valebat ratio, ubi homo nimirum certitudines iam habere non poterat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:3)
Si homo magnam lucem, magnam veritatem vestigandam reliquit, ut in parvis luminibus quiesceret, quae brevia momenta illuminarent, quaeque viam munire non valerent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:7)
Nam fidei lumen singularem habet naturam, cum facultatem habeat totam hominis exsistentiam illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:2)
Hac de ipsa fidei luce loqui volumus, ut crescat ad praesentia illuminanda usque dum stella fiat quae nostri itineris prospectus demonstrat, tempore quodam cum peculiarem in modum luce indiget homo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:11)
Unde oritur potens lux quae facultatem facit iter illuminandi cuiusdam effectae vitae, frugiferae et fructibus repletae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:4)
Dei lux per eius revelationis narrationem ad nos pervenit, atque sic nostrum iter in tempore illuminare valet, dum divina beneficia memorat, dum demonstrat quomodo eius repromissiones perficiantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:11)
Fides ideo christiana fides est in Amore pleno, in eius efficaci virtute, in eius potestate mundi mutandi illuminandique temporis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:10)
Ut resuscitatus, Christus credibilis est testis, fide dignus (cfr Apc 1,5;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 26:2)
Fides scit Deum nobis factum esse proximum, Christum veluti magnum donum nobis esse datum, qui nos intus commutat, qui in nobis habitat, atque sic nobis praebet lucem quae vitae originem finemque, totum humani itineris cursum illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:17)
In hac fidei cum amore complicatione cognitionis forma intellegitur, quae est fidei propria, eius persuasionis vis, eius facultas nostros gressus illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:11)
Veritas quam quaerimus, quae ipsa nempe significationem nostris gressibus praebet, nos illuminat cum amore tangimur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:1)
Hi duo oculi, Guillelmus illustrat, sunt ratio credens et amor qui unus oculus fiunt ut Deum contemplari possimus, cum intellectus fit «intellectus amoris illuminati».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:8)
Cognitio fidei, siquidem ex amore Dei oritur qui Foedus ferit, est cognitio quae in historia iter illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:3)
Cognitio fidei non solum peculiare unius populi iter illuminat, sed totum cursum mundi creati, ab eius origine usque ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:7)
– ante corpoream visionem Resuscitati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 53:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION