라틴어 문장 검색

Nec mora, audito tam egregii principis adventu, et digno haerede Jerusalem, gavisi sunt universi, commistisque sociis et armis, Japhet, quae est Joppe, contenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:2)
Frater Mauritius ad invicem contendentes solummodo auscultabat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:15)
sed festinato ad se in civitatem Constantinopolim, quae caput totius est Graeciae, regia via contenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:6)
Sic corrupti, per deserta et invia et solitudines locaque arida totum deducebant exercitum, ubi assidue Turcorum insidiae occursantes eis, universos de exercitu negligentia aut lassitudine [0610B] retardatos trucidabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:3)
Revertentes vero de dispersis et retardatis, qui eis obviam fuere, eadem die mille amputatis collis sparsim peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:3)
Quapropter hinc Pincenariis, et caeteris militibus Gomanitis de regno imperatoris, graviter pontem [0622A] in arcu et sagitta prohibentibus, Christianis vero pontem transire non minus contendentibus, adeo crudele utrinque commissum est praelium, ut Rudolfus, vir magnae nobilitatis, de Scegonges ortus, cognatus ipsius Willhelmi principis, illic sagitta percussus, interiret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:1)
Conradus quoque stabularius, et Engelradus episcopus Lauduni, paululum retardati, subsecuti sunt confratres usque Japhet:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:7)
Interea dum haec obsidio fieret, et diuturnis praeliis ad invicem cives Joppe et hostes Ascalonitae contenderent, duae naves, quarum altera minor, quam vocant Galeidam, et altera major, quam vocant Dromonem, ex improviso cum Christianorum coetu advectae sunt ut adorarent in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:3)
Dehinc primo galli cantu absentia Baldewini comperta, momentaneo metu correpti, ad civitatem [0647B] Rohas omnes celeri fuga contenderunt, quatenus ad defendendos muros et moenia praevenirent, ne Turcis in victoria sua praecurrentibus civitas traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:1)
ac sic minime ad arma contendere valentes, celerrima strage detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:4)
tubae et cornua incessanter perstrepunt, rex et sui ad castra adversariorum contendere parant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:10)
Tunc Dei gratia et misericordia Sarraceni infirmati, fugam arripientes a facie Christianorum caedentium se et persequentium, Ascalonem repedare et intrare contenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:14)
Sola spes vivendi porta urbis erat, eam intrare contendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:5)
Solus Baldewinus ad montana fugiendo contendens, vix a manibus eorum elapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:3)
ac in impetu subsequentes ac retardatos, et vehiculis cibariorum impeditos incurrens, mille detruncatis, praedam magnam cum spoliis in praesidium abduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION