라틴어 문장 검색

et bene hic quod honeste Latinus reticuerat dicit, Laviniam quoque ei offerendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3544)
Sed nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur - unus enim sonus est totius orationis et idem stilus - , nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:4)
Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:4)
Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 13:2)
Tum Balbus Interpellare te inquit Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 65:6)
Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:2)
Quodsi vituperandi, qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:1)
Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius iam diu loquitur, ars ulla sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:1)
qui cum interpellaret odiose, "audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:3)
nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum iudicio viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:4)
Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 189:2)
sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:12)
esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 4:3)
eum tamen interpellat fletus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:5)
erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 53 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION