라틴어 문장 검색

Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et cui loquebatur, expectans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:11)
tum Appius, iam prope esse ratus ut ni violentiae eorum pari resisteretur audacia victum imperium esset, non erit melius inquit, nisi de quo consulimus vocem misisse, et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 440:1)
An hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae novem annis quibus regnant sumpsisse ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 427:1)
nunc interroganti senatori paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 147:1)
causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:1)
iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 430:1)
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1356)
nil reticebo quod sciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9119)
Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, quae reticet, si quid fieri pervorse videt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 147)
Subigis maledictis me tuis, Megaronides, novo modo adeo, ut quod meae concreditumst taciturnitati clam, fide et fiduciae, ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2140)

SEARCH

MENU NAVIGATION