라틴어 문장 검색

peditum vero trecenti occisi, et pars in vinculis retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:3)
Corbahan autem superbus, qui ampliores sibi retinuerat vires et copias, et a sinistris Christianorum stationem occupaverat, nequaquam suis fugitivis et attritis sociis ad opem contendere poterat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:7)
Caetera quae in hoc bello acta sunt, tam in populo Christiano quam gentili, quae [0514A] etiam in obsidione urbis Antiochiae mira et inaudita gesta sunt, nullius stylo, nullius memoria aestimo retinenda, tot tamque diversa fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:10)
«An vides, quomodo Brodoan undique Turcorum manum contrahat et vires, atque in multis millibus te et praesidium quod habes, vallare, et expugnare disponit?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:2)
Brodoan de civitate Alapia nobis factus inimicus, Turcorum undique contraxit auxilia, in brevi ad praesidium nostrum Hasart in virtute magna et copioso exercitu perventurus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:5)
sex usque ad diem illius in Jerusalem in sua retinuit custodia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:7)
Ubi praedam et escas plurimas [0528B] contrahentes, praesidium quoddam ingeniis et humanis viribus insuperabile, nomine Archas, profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:4)
Nam, qui de intus erant, econtra fodientes, instrumenta Christianorum suis ingeniis retinebant, et opus eorum ad effectum pervenire non sinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:12)
Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:4)
Comes ergo videns quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens volens simul secutus est ducis vestigia et caeterorum, et in terminos civitatis Tripolis, vel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:3)
Ubi ingentes praedarum contraxit copias, quas armigeris et aliquibus ex sociis commissas misit ad exercitum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:14)
Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)
praedam vero retinentes ad subsequentem Christianorum exercitum perduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:12)
Sed dum casu in finitimas oras Rames, praenominatae urbis, inciderent, praedas comportarent, greges cogerent, ab insidiis Sarracenorum, qui ab Ascalone, civitate regis Babyloniae, descenderant, attriti sunt, et praeda retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:2)
Ad haec Baldewinus de Burg, ad idem negotium contrahendi escas cum Thoma de Feria castro, assumpta manu equitum, progressus, obviam fugitivis et disturbatis fratribus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION