라틴어 문장 검색

quae quoniam per se nequeunt constare, necessest haerere unde queant nulla ratione revelli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:2)
Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:1)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
pugnaxque Metellus Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:22)
latis exire ruinis Quaerit, et impulso turres confringere vallo, Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:2)
Confringite tela Pectoris incursu, iugulisque retundite ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:30)
Ipsae tua signa revellent, Prosilientque acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:36)
Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
tentatum classibus aequor Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas Egit, et illato confregit litore pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:2)
unde est illud in quarto et quos Sidonia vix urbe revelli, quia non voluntate, sed aut odio aut timore convenerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3612)
Anchisae cineres manesve revelli quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4271)
revelli non 'revulsi':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4275)
nam 'velli' et 'revelli' dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4276)
quidam 'revelli' iungunt, ita ut sequatur 'cur mea dicta neget.'
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4282)
vix urbe revelli aut mox, id est paulo ante, ut vix e conspectu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5452)

SEARCH

MENU NAVIGATION