라틴어 문장 검색

Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit, quae cogitaverant, ad verbum in agendo retulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:2)
ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit, ut admirantibus eius orationem Rhodiis non immerito Aeschines dixisse videatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 154:1)
usus est hac ratione M. Tullius, et iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:2)
tertium mox, qui haec dividebant, adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 184:1)
Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장7)
Sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장8)
Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:3)
patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet !
(세네카, 행복론, Liber V 97:2)
Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
"prisco tu si mihi notus in actu es, auxiliaris ero:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 182)
Sacrificia haec, quae a uobis redduntur daemonibus, nec auxiliari subiectis possunt, nec supplicantium sibi desideria uel uota conplere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:18)
Nautius - Octavium Maecium quidam eum tradunt - cum auxiliaribus cohortibus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 599:3)
quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 259:1)
insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 501:1)
trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 592:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION