라틴어 문장 검색

Heredis fletus sub persona risus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:7)
Nam quoad consummationem illam ludicram, risu eam excipiebant inquientes argumento esse quod Maximilianus viduus esset et procus admodum tepidus, qui sponsi partes per deputatum praestare contentus fuerat, neque laborem itineris parvi adire sustineret ut omnia extra controversiam statuerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:12)
Ad quod aulici, quibus anxia illa diligentia minime complacebat, risu prope disrumpebantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:4)
Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:1)
Nam si risus obiectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:35)
Qui legit haec, discat, ne tale quid ipse cupiscat, In se confisus, per quod sit ad ultima risus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:19)
Vinum in iucunditatem creatum est et non in ebrietatem, ab initio.
(불가타 성경, 집회서, 31장35)
Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera.
(불가타 성경, 집회서, 31장40)
Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
(불가타 성경, 호세아서, 4장11)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium209)
is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장27)
Quorundam etiam intempestivus risus obiurgatione et minis finiendus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장51)
Neque ignorare oportet leviorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장105)
utique si corpus iuvenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id vulnus ebrietas praecessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장154)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION