라틴어 문장 검색

ROBORATUS ergo confirmatione beati patris Gregorii, Augustinus cum famulis Christi, qui erant cum eo, rediit in opus uerbi, peruenitque Brittaniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.3)
Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:20)
uidelicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:3)
Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.4)
Haec et de corporis eius incorruptione breuiter attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus notius existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION