라틴어 문장 검색

huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti populi esse, non senatus, ius suffragium quibus velit impertire, destiterunt incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 434:1)
rogatio perlata est ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 435:1)
hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 684:1)
fuit autem rogatio talis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 685:1)
huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 687:1)
is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, exortam rogationem est conquestus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 690:2)
Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 696:2)
adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 758:1)
eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 520:1)
hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos nisi in provinciam exirent denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 215:1)
ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 216:3)
rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 219:1)
ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 219:2)
huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 223:1)
M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 227:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION